monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, in Aggaeu, I

Prologus SHOW APPARATUS

1 Secundo anno Darii, regis Persarum filii Hystaspis, septuagesimum annum desolationis templi fuisse completum (quem Ieremias vaticinatus est) Zacharias quoque propheta testis est: qui cum Visionis suae titulum in secundo anno eiusdem regis undecimo mense Sabath, vicesima quarta die praeposuisset, adiecit, dicens: Domine exercituum, usquequo non misereberis Ierusalem et urbium Iuda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Sed et Esdras, exstructo tantum altari, et iactis fundamentis templi, ad litteras regis Artaxerxis prohibitum opus refert: Tunc intermissum est opus domus Dei in Ierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii, regis Persarum, statimque addidit: Prophetaverunt autem Aggaeus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Domini Israel: Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Iesus filius Iosedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem, et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos. Quo tempore apud Romanos septimus a Romulo regnabat Tarquinius Superbus, habens annum imperii vicesimum septimum, qui post octo annos expulsus est a Bruto: ac deinde rempublicam per annos quadringentos sexaginta quatuor, usque ad Iulium Caesarem consules administraverunt.
2 Hoc propterea, o Paula et Eustochium, diximus, ut de ipso statim titulo, qua aetate Aggaeus propheta cecinerit, agnoscatis. Sciendumque est interim, iuxta litteram, magni spiritus et Aggaeum fuisse et Zachariam prophetas: ut adversum Artaxerxis regis edictum, et Samaritanos gentesque cunctas per circuitum, aedificationem templi impedientes, iuberent templum exstrui: Zorobabel quoque et Iesum filium Iosedec, et populum qui cum eis erat, non minori fidei; ut prophetas magis audirent iubentes, quam prohibentis regis imperium.